Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.7.1 Cic. Fam. 1.7.4 (English) >>Cic. Fam. 1.7.6

1.7.3 praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studi erga te aut offici aut amici animi esse testis; etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non incunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum non nihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistula retinuisti; qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare.

1.7.4 qua re ea, quae suam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea scripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperi dignitatis Ptolomaide aut aliquo propinquo eloco rege conlocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandriam, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in regnum; ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.7.1 Cic. Fam. 1.7.4 (English) >>Cic. Fam. 1.7.6

Powered by PhiloLogic